Löydetty 429 Tulokset: Manasse tribus Benjamin tribus Efraim et Manasse tribus Benjamin tribus Efraim

  • Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël. (Liber Genesis 49, 16)

  • Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia. (Liber Genesis 49, 27)

  • Et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui: vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph. (Liber Genesis 50, 22)

  • Issachar, Zabulon et Benjamin, (Liber Exodus 1, 3)

  • Quæ concepit, et peperit filium : et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus. (Liber Exodus 2, 2)

  • Extenditque Moyses manum in cælum : et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus. (Liber Exodus 10, 22)

  • Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam. (Liber Exodus 15, 22)

  • Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. (Liber Exodus 23, 14)

  • Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël. (Liber Exodus 24, 4)

  • Habebuntque nomina filiorum Israël : duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus. (Liber Exodus 28, 21)

  • Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël. (Liber Exodus 34, 23)

  • Oblatum est autem ab his qui transierunt ad numerum a viginti annis et supra, de sexcentis tribus millibus et quingentis quinquaginta armatorum. (Liber Exodus 38, 25)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina