Löydetty 11 Tulokset: Manna

  • Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui: ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei. (Liber Deuteronomii 8, 3)

  • et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui, (Liber Deuteronomii 8, 16)

  • Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terræ, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israël, sed comederunt de frugibus præsentis anni terræ Chanaan. (Liber Iosue 5, 12)

  • Et spiritum tuum bonum dedisti, qui doceret eos : et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum, et aquam dedisti eis in siti. (Liber Nehemiae 9, 20)

  • Et pluit illis manna ad manducandum, et panem cæli dedit eis. (Liber Psalmorum 77, 24)

  • Et dixerunt: Ecce misimus ad vos pecunias, de quibus emite holocautomata et thus: et facite manna, et offerte pro peccato, ad aram Domini Dei nostri: (Liber Baruch 1, 10)

  • Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducare. (Evangelium secundum Ioannem 6, 31)

  • Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 49)

  • Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 59)

  • aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti, (Epistula ad Hebraeos 9, 4)

  • Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. (Apocalypsis Ioannis 2, 17)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina