Löydetty 33 Tulokset: Mansit

  • Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe jam annus vigesimus), et requievit omnis domus Israël post Dominum. (Liber I Samuelis 7, 2)

  • Ait ergo David ad Uriam: Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te. Mansit Urias in Jerusalem in die illa et altera: (Liber II Samuelis 11, 12)

  • Dixit autem ei Absalom frater suus: Numquid Amnon frater tuus concubuit tecum? sed nunc soror, tace: frater tuus est: neque affligas cor tuum pro hac re. Mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui. (Liber II Samuelis 13, 20)

  • Cumque venisset illuc, mansit in spelunca : et ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi : Quid hic agis, Elia ? (Liber I Regum 19, 9)

  • et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive. (Liber II Regum 19, 36)

  • Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus: et benedixit Dominus domui ejus, et omnibus quæ habebat. (Liber I Paralipomenon 13, 14)

  • Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris. (Liber Thobis 6, 1)

  • Mansit autem in domo viri sui annos centum quinque, et dimisit abram suam liberam: et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethulia. (Liber Iudith 16, 28)

  • foris non mansit peregrinus: ostium meum viatori patuit. (Liber Iob 31, 32)

  • et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui: et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius, et inimicitias exercituum ejus adversus illum. Et mansit ibi diebus multis. (Liber I Maccabaeorum 11, 40)

  • Præcepit ergo rex Sedecias ut traderetur Jeremias in vestibulo carceris, et daretur ei torta panis quotidie, excepto pulmento, donec consumerentur omnes panes de civitate: et mansit Jeremias in vestibulo carceris. (Liber Ieremiae 37, 20)

  • et extraxerunt Jeremiam funibus, et eduxerunt eum de lacu: mansit autem Jeremias in vestibulo carceris. (Liber Ieremiae 38, 13)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina