Löydetty 596 Tulokset: Manu

  • Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos. (Prophetia Ezechielis 20, 33)

  • Et educam vos de populis, et congregabo vos de terris in quibus dispersi estis: in manu valida, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos. (Prophetia Ezechielis 20, 34)

  • Et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu: iste exacutus est gladius, et iste limatus est, ut sit in manu interficientis. (Prophetia Ezechielis 21, 11)

  • Tu ergo, fili hominis, propheta, et percute manu ad manum: et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum: hic est gladius occisionis magnæ, qui obstupescere eos facit (Prophetia Ezechielis 21, 14)

  • Quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo indignationem meam: ego Dominus locutus sum. (Prophetia Ezechielis 21, 17)

  • Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis: de terra una egredientur ambæ: et manu capiet conjecturam ; in capite viæ civitatis conjiciet. (Prophetia Ezechielis 21, 19)

  • Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod recordati estis iniquitatis vestræ, et revelastis prævaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris, pro eo, inquam, quod recordati estis, manu capiemini. (Prophetia Ezechielis 21, 24)

  • In via sororis tuæ ambulasti, et dabo calicem ejus in manu tua. (Prophetia Ezechielis 23, 31)

  • Quia hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu super terram Israël, (Prophetia Ezechielis 25, 6)

  • Numquid dicens loqueris: Deus ego sum, coram interficientibus te, cum sis homo, et non deus, in manu occidentium te? (Prophetia Ezechielis 28, 9)

  • Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 28, 10)

  • quando apprehenderunt te manu, et confractus es, et lacerasti omnem humerum eorum: et innitentibus eis super te comminutus es, et dissolvisti omnes renes eorum. (Prophetia Ezechielis 29, 7)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina