Löydetty 343 Tulokset: Manum

  • Josue vero non contraxit manum, quam in sublime porrexerat, tenens clypeum donec interficerentur omnes habitatores Hai. (Liber Iosue 8, 26)

  • Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis, et Josue filii Nun, et principum, dicentes: Dominus præcepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum. Deditque eis juxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum. (Liber Iosue 17, 4)

  • Separate urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi: (Liber Iosue 20, 2)

  • locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan, atque dixerunt: Dominus præcepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta. (Liber Iosue 21, 2)

  • Dederuntque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum, sicut præcepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes. (Liber Iosue 21, 8)

  • Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israëlem, utrum audiret mandata Domini quæ præceperat patribus eorum per manum Moysi, an non. (Liber Iudicum 3, 4)

  • Extenditque Aod sinistram manum, et tulit sicam de dextro femore suo, infixitque eam in ventre ejus (Liber Iudicum 3, 21)

  • Sinistram manum misit ad clavum, et dexteram ad fabrorum malleos. Percussitque Sisaram quærens in capite vulneri locum, et tempus valide perforans: (Liber Iudicum 5, 26)

  • Dixitque Gedeon ad Deum: Si salvum facis per manum meam Israël, sicut locutus es, (Liber Iudicum 6, 36)

  • ponam hoc vellus lanæ in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israël. (Liber Iudicum 6, 37)

  • Qui ædiculam quoque in ea deo separavit, et fecit ephod, et theraphim, id est, vestem sacerdotalem, et idola: implevitque unius filiorum suorum manum, et factus est ei sacerdos. (Liber Iudicum 17, 5)

  • Implevitque Michas manum ejus, et habuit puerum sacerdotem apud se: (Liber Iudicum 17, 12)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina