Löydetty 1481 Tulokset: Mea
Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus ; (Evangelium secundum Ioannem 6, 56)
qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. (Evangelium secundum Ioannem 6, 57)
Respondit eis Jesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. (Evangelium secundum Ioannem 7, 16)
Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. (Evangelium secundum Ioannem 8, 43)
Ego autem non quæro gloriam meam: est qui quærat, et judicet. (Evangelium secundum Ioannem 8, 50)
Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est, (Evangelium secundum Ioannem 8, 54)
Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meæ. (Evangelium secundum Ioannem 10, 14)
Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. (Evangelium secundum Ioannem 10, 15)
Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. (Evangelium secundum Ioannem 10, 16)
Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. (Evangelium secundum Ioannem 10, 17)
Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me: (Evangelium secundum Ioannem 10, 27)
et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. (Evangelium secundum Ioannem 10, 28)