Löydetty 1191 Tulokset: Mihi
Quæ festinans deposuit hydriam de humero, et dixit mihi: Et tu bibe, et camelis tuis tribuam potum. Bibi, et adaquavit camelos. (Liber Genesis 24, 46)
Quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi: sin autem aliud placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dextram, sive ad sinistram. (Liber Genesis 24, 49)
Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; quæ ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? perrexitque ut consuleret Dominum. (Liber Genesis 25, 22)
ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom. (Liber Genesis 25, 30)
Cui dixit Jacob: Vende mihi primogenita tua. (Liber Genesis 25, 31)
Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita? (Liber Genesis 25, 32)
Ait Jacob: Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita. (Liber Genesis 25, 33)
fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar. (Liber Genesis 27, 4)
Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar. (Liber Genesis 27, 7)
et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur: (Liber Genesis 27, 9)
Dixitque Jacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut præcepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua. (Liber Genesis 27, 19)
Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam. (Liber Genesis 27, 20)