Löydetty 49 Tulokset: Modicum

  • Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ. (Liber Genesis 30, 30)

  • Igitur Israël pater eorum dixit ad eos: Si sic necesse est, facite quod vultis: sumite de optimis terræ fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resinæ, et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum. (Liber Genesis 43, 11)

  • Sementem multam jacies in terram, et modicum congregabis: quia locustæ devorabunt omnia. (Liber Deuteronomii 28, 38)

  • num hodie cœpi pro eo consulere Deum? absit hoc a me: ne suspicetur rex adversus servum suum rem hujuscemodi, in universa domo patris mei: non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande. (Liber I Samuelis 22, 15)

  • Et dicetis: Hæc dicit rex: Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum, et aquæ pauxillum, donec revertar in pace. (Liber II Paralipomenon 18, 26)

  • Elevati sunt ad modicum, et non subsistent: et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur. (Liber Iob 24, 24)

  • Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus. (Liber Iob 32, 22)

  • Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas: (Liber Psalmorum 36, 16)

  • Ita alienatus mente Antiochus, non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem, modicum Deus fuerat iratus: propter quod et accidit circa locum despectio: (Liber II Maccabaeorum 5, 17)

  • et ipsi propter meam simulationem, et propter modicum corruptibilis vitæ tempus decipiantur, et per hoc maculam atque execrationem meæ senectuti conquiram. (Liber II Maccabaeorum 6, 25)

  • Et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus Deus noster modicum iratus est: sed iterum reconciliabitur servis suis. (Liber II Maccabaeorum 7, 33)

  • Et cum lætitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem solemnem tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant. (Liber II Maccabaeorum 10, 6)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina