Löydetty 74 Tulokset: Morietur

  • Doctrina mala deserenti viam vitæ ; qui increpationes odit, morietur. (Liber Proverbiorum 15, 10)

  • Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur. (Liber Proverbiorum 23, 13)

  • Brevem languorem præcidit medicus: sic et rex hodie est, et cras morietur. (Liber Ecclesiasticus 10, 12)

  • Cum enim morietur homo, hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes. (Liber Ecclesiasticus 10, 13)

  • et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur. (Liber Ecclesiasticus 11, 20)

  • Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi: testamentum enim hujus mundi morte morietur. (Liber Ecclesiasticus 14, 12)

  • Ova aspidum ruperunt, et telas araneæ texuerunt. Qui comederit de ovis eorum, morietur ; et quod confotum est, erumpet in regulum. (Liber Isaiae 59, 5)

  • Non erit ibi amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos, quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. (Liber Isaiae 65, 20)

  • Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui prævaricati sunt in me ; vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. (Liber Isaiae 66, 24)

  • Qui habitaverit in urbe hac morietur gladio, et fame, et peste: qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldæos qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium. (Liber Ieremiae 21, 9)

  • sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur, et terram istam non videbit amplius. (Liber Ieremiae 22, 12)

  • Sed unusquisque in iniquitate sua morietur: omnis homo qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes ejus. (Liber Ieremiae 31, 30)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina