Löydetty 339 Tulokset: Moyses

  • Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur : Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei. (Liber Exodus 19, 19)

  • Dixitque Moyses ad Dominum : Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai : tu enim testificatus es, et jussisti, dicens : Pone terminos circa montem, et sanctifica illum. (Liber Exodus 19, 23)

  • Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis. (Liber Exodus 19, 25)

  • Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis. (Liber Exodus 20, 20)

  • Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus. (Liber Exodus 20, 21)

  • Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt : nec populus ascendet cum eo. (Liber Exodus 24, 2)

  • Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia : responditque omnis populus una voce : Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus. (Liber Exodus 24, 3)

  • Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël. (Liber Exodus 24, 4)

  • Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras : partem autem residuam fudit super altare. (Liber Exodus 24, 6)

  • Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israël : (Liber Exodus 24, 9)

  • Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus : ascendensque Moyses in montem Dei, (Liber Exodus 24, 13)

  • Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem, (Liber Exodus 24, 15)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina