Löydetty 161 Tulokset: Nemo
Ceterorum autem nemo audebat se conjungere illis: sed magnificabat eos populus. (Actus Apostolorum 5, 13)
propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te: quoniam populus est mihi multus in hac civitate. (Actus Apostolorum 18, 10)
Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori: si vero nihil est eorum quæ hi accusant me, nemo potest me illis donare. Cæsarem appello. (Actus Apostolorum 25, 11)
Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. (Epistula ad Romanos 14, 7)
quam nemo principum hujus sæculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent. (Epistula I ad Corinthios 2, 8)
Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 11)
Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus. (Epistula I ad Corinthios 3, 11)
Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens. (Epistula I ad Corinthios 3, 18)
Nemo itaque glorietur in hominibus. (Epistula I ad Corinthios 3, 21)
Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius. (Epistula I ad Corinthios 10, 24)
Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto. (Epistula I ad Corinthios 12, 3)
Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria. (Epistula I ad Corinthios 14, 2)