Löydetty 34 Tulokset: Nihilum
et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi: (Liber Psalmorum 72, 22)
Audivit Deus, et sprevit, et ad nihilum redegit valde Israël. (Liber Psalmorum 77, 59)
In Deo faciemus virtutem ; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros. (Liber Psalmorum 107, 14)
Sanctificatio ejus desolata est sicut solitudo ; dies festi ejus conversi sunt in luctum, sabbata ejus in opprobrium, honores ejus in nihilum. (Liber I Maccabaeorum 1, 41)
ita ut rex, et qui cum ipso erant, mirarentur adolescentis animum, quod tamquam nihilum duceret cruciatus. (Liber II Maccabaeorum 7, 12)
Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum: (Liber Sapientiae 3, 17)
Confringentur enim rami inconsummati ; et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti. (Liber Sapientiae 4, 5)
Nam etsi quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur. (Liber Sapientiae 9, 6)
Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris quod erat in maxillis populorum. (Liber Isaiae 30, 28)
Et possidebunt illam onocrotalus et ericius ; ibis et corvus habitabunt in ea: et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem. (Liber Isaiae 34, 11)
Nobiles ejus non erunt ibi ; regem potius invocabunt, et omnes principes ejus erunt in nihilum. (Liber Isaiae 34, 12)
Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei. (Liber Isaiae 40, 17)