Löydetty 690 Tulokset: Nob

  • qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. (Epistula ad Titum 2, 14)

  • novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula: (Epistula ad Hebraeos 1, 2)

  • Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem: (Epistula ad Hebraeos 2, 2)

  • Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quæ audierunt. (Epistula ad Hebraeos 4, 2)

  • Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. (Epistula ad Hebraeos 4, 13)

  • De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum: quoniam imbecilles facti estis ad audiendum. (Epistula ad Hebraeos 5, 11)

  • ubi præcursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum. (Epistula ad Hebraeos 6, 20)

  • Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis. (Epistula ad Hebraeos 7, 25)

  • Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus: (Epistula ad Hebraeos 7, 26)

  • Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis: (Epistula ad Hebraeos 9, 24)

  • quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam, (Epistula ad Hebraeos 10, 20)

  • Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia, (Epistula ad Hebraeos 10, 26)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina