Löydetty 60 Tulokset: Numquam

  • Et jucundus factus est Holofernes ad eam, bibitque vinum multum nimis, quantum numquam biberat in vita sua. (Liber Iudith 12, 20)

  • et numquam lætata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in præsentem diem, nisi in te, Domine Deus Abraham. (Liber Esther 14, 18)

  • Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet. (Liber Iob 14, 2)

  • Propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet: corripiens vero in adversis, populum suum non dereliquit. (Liber II Maccabaeorum 6, 16)

  • Infernus et perditio numquam implentur: similiter et oculi hominum insatiabiles. (Liber Proverbiorum 27, 20)

  • Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes: Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit: Sufficit. (Liber Proverbiorum 30, 15)

  • Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit. (Liber Proverbiorum 30, 16)

  • Qui observat ventum non seminat ; et qui considerat nubes numquam metet. (Liber Ecclesiastes 11, 4)

  • Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis. (Canticum Canticorum 7, 2)

  • Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia: et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam. (Liber Sapientiae 6, 13)

  • Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam. (Liber Sapientiae 15, 17)

  • Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis: idcirco qui persequuntur me cadent, et infirmi erunt: confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur. (Liber Ieremiae 20, 11)


“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina