Löydetty 66 Tulokset: Olim Testamentum

  • Vicit autem turbas non in virtute corporis, nec armaturæ potentia: sed verbo illum qui se vexabat subjecit, juramenta parentum et testamentum commemorans. (Liber Sapientiae 18, 22)

  • Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi: testamentum enim hujus mundi morte morietur. (Liber Ecclesiasticus 14, 12)

  • Nam plurima illius opera sunt in absconsis: sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit? longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omnium in consummatione est. (Liber Ecclesiasticus 16, 22)

  • Testamentum æternum constituit cum illis, et justitiam et judicia sua ostendit illis. (Liber Ecclesiasticus 17, 10)

  • Hæc omnia liber vitæ, et testamentum Altissimi, et agnitio veritatis. (Liber Ecclesiasticus 24, 32)

  • Memorare testamentum Altissimi, et despice ignorantiam proximi. (Liber Ecclesiasticus 28, 9)

  • Super sellam judicis non sedebunt, et testamentum judicii non intelligent, neque palam facient disciplinam et judicium, et in parabolis non invenientur: (Liber Ecclesiasticus 38, 38)

  • In carne ejus stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est fidelis. (Liber Ecclesiasticus 44, 21)

  • Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus, et testamentum confirmavit super caput Jacob. (Liber Ecclesiasticus 44, 25)

  • Et dedit illi coram præcepta, et legem vitæ et disciplinæ, docere Jacob testamentum suum, et judicia sua Israël. (Liber Ecclesiasticus 45, 6)

  • Statuit ei testamentum æternum, et dedit illi sacerdotium gentis, et beatificavit illum in gloria: (Liber Ecclesiasticus 45, 8)

  • Factum est illi in testamentum æternum, et semini ejus, sicut dies cæli, fungi sacerdotio, et habere laudem, et glorificare populum suum in nomine ejus. (Liber Ecclesiasticus 45, 19)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina