Löydetty 221 Tulokset: Opus

  • Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis, (Liber Numeri 29, 35)

  • Sex diebus comedes azyma: et in die septima, quia collecta est Domini Dei tui, non facies opus. (Liber Deuteronomii 16, 8)

  • Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito: et respondebit omnis populus, et dicet: Amen. (Liber Deuteronomii 27, 15)

  • Quod cum vidissent singuli, conclamabant: Numquam res talis facta est in Israël, ex eo die quo ascenderunt patres nostri de Ægypto usque in præsens tempus: ferte sententiam, et in commune decernite quid facto opus sit. (Liber Iudicum 19, 30)

  • Dixitque ei socrus sua: Ubi hodie collegisti, et ubi fecisti opus? sit benedictus qui misertus est tui. Indicavitque ei apud quem fuisset operata: et nomen dixit viri, quod Booz vocaretur. (Liber Ruth 2, 19)

  • Dixitque Abisai ad David: Conclusit Deus inimicum tuum hodie in manus tuas: nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit. (Liber I Samuelis 26, 8)

  • absque præpositis qui præerant singulis operibus, numero trium millium et trecentorum, præcipientium populo et his qui faciebant opus. (Liber I Regum 5, 16)

  • Decem quoque cubitorum erat cherub secundus : in mensura pari, et opus unum erat in duobus cherubim, (Liber I Regum 6, 25)

  • filium mulieris viduæ de tribu Nephthali, patre Tyrio, artificem ærarium, et plenum sapientia, et intelligentia, et doctrina, ad faciendum omne opus ex ære. Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus. (Liber I Regum 7, 14)

  • Et super capita columnarum opus in modum lilii posuit : perfectumque est opus columnarum. (Liber I Regum 7, 22)

  • Et ipsum opus basium, interrasile erat : et sculpturæ inter juncturas. (Liber I Regum 7, 28)

  • Fecit ergo Hiram lebetes, et scutras, et hamulas, et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini. (Liber I Regum 7, 40)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina