Löydetty 498 Tulokset: Pan
Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat. (Epistula I ad Corinthios 11, 28)
Qui autem administrat semen seminanti: et panem ad manducandum præstabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiæ vestræ: (Epistula II ad Corinthios 9, 10)
Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo. (Epistula II ad Corinthios 11, 3)
neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 8)
Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiamus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 12)
Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta. (Epistula ad Hebraeos 9, 2)