Löydetty 167 Tulokset: Patres
Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros, (Actus Apostolorum 28, 25)
quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen. (Epistula ad Romanos 9, 5)
Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, carissimi propter patres. (Epistula ad Romanos 11, 28)
Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. (Epistula I ad Corinthios 4, 15)
Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, (Epistula I ad Corinthios 10, 1)
Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini. (Epistula ad Ephesios 6, 4)
Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. (Epistula ad Colossenses 3, 21)
ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt, et viderunt opera mea (Epistula ad Hebraeos 3, 9)
Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? (Epistula ad Hebraeos 12, 9)
dicentes: Ubi est promissio, aut adventus ejus? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ. (Epistula II Petri 3, 4)
Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum. (Epistula I Ioannis 2, 13)