Löydetty 49 Tulokset: Pauper
Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum: et est homo qui honorificatur propter substantiam suam. (Liber Ecclesiasticus 10, 33)
Dives injuste egit, et fremet: pauper autem læsus tacebit. (Liber Ecclesiasticus 13, 4)
Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et execratio divitis pauper. (Liber Ecclesiasticus 13, 24)
Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic? et si offenderit, subvertent illum. (Liber Ecclesiasticus 13, 29)
Melior est pauper sanus, et fortis viribus, quam dives imbecillis et flagellatus malitia. (Liber Ecclesiasticus 30, 14)
Laboravit pauper in diminutione victus, et in fine inops fit. (Liber Ecclesiasticus 31, 4)
Fraudulenti vasa pessima sunt ; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium. (Liber Isaiae 32, 7)
Exsulta satis, filia Sion ; jubila, filia Jerusalem: ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinæ. (Prophetia Zachariae 9, 9)
Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans, (Evangelium secundum Marcum 12, 42)
et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium. (Evangelium secundum Marcum 12, 43)
Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit. (Evangelium secundum Lucam 21, 3)
Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, (Epistula Iacobi 2, 2)