Löydetty 133 Tulokset: Peccata

  • Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur ; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. (Liber Isaiae 1, 18)

  • Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam ut non periret ; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea. (Liber Isaiae 38, 17)

  • Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua: revertere ad me, quoniam redemi te. (Liber Isaiae 44, 22)

  • Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit. (Liber Isaiae 53, 12)

  • Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum. (Liber Isaiae 58, 1)

  • Sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum ; et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, ne exaudiret. (Liber Isaiae 59, 2)

  • Multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te, et peccata nostra responderunt nobis, quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimus. (Liber Isaiae 59, 12)

  • Iniquitates vestræ declinaverunt hæc, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis: (Liber Ieremiae 5, 25)

  • Hæc dicit Dominus populo huic, qui dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit: Nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata eorum. (Liber Ieremiae 14, 10)

  • Et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum, quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum, et abominationibus suis impleverunt hæreditatem meam. (Liber Ieremiae 16, 18)

  • sacrificantes in agro: fortitudinem tuam, et omnes thesauros tuos in direptionem dabo ; excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis. (Liber Ieremiae 17, 3)

  • Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quærent: plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua. (Liber Ieremiae 30, 14)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina