Löydetty 45 Tulokset: Perpetuum

  • Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala, ne inducat super te subsannationem in perpetuum. (Liber Ecclesiasticus 11, 35)

  • Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere. (Liber Ecclesiasticus 15, 16)

  • Sperastis in Domino in sæculis æternis ; in Domino Deo forti in perpetuum. (Liber Isaiae 26, 4)

  • Panis autem comminuetur ; verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, neque ungulis suis comminuet eum. (Liber Isaiae 28, 28)

  • Populus autem tuus omnes justi ; in perpetuum hæreditabunt terram: germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum. (Liber Isaiae 60, 21)

  • Quia ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocausto ; et dabo opus eorum in veritate, et fœdus perpetuum feriam eis. (Liber Isaiae 61, 8)

  • Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes ; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis, (Liber Isaiae 62, 6)

  • numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem? ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti. (Liber Ieremiae 3, 5)

  • Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices: Revertere, aversatrix Israël, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. (Liber Ieremiae 3, 12)

  • et omnem vallem cadaverum, et cineris, et universam regionem mortis usque ad torrentem Cedron, et usque ad angulum portæ equorum orientalis, Sanctum Domini: non evelletur, et non destruetur ultra in perpetuum. (Liber Ieremiae 31, 40)

  • Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum? (Lamentationes 5, 20)

  • Negotiatores populorum sibilaverunt super te: ad nihilum deducta es, et non eris usque in perpetuum. (Prophetia Ezechielis 27, 36)


“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina