Löydetty 40 Tulokset: Phase

  • Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino juxta cæremonias et justificationes ejus. Præceptum idem erit apud vos tam advenæ quam indigenæ. (Liber Numeri 9, 14)

  • Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit, (Liber Numeri 28, 16)

  • Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase, filii Israël in manu excelsa, videntibus cunctis Ægyptiis, (Liber Numeri 33, 3)

  • Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias Phase Domino Deo tuo: quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Ægypto nocte. (Liber Deuteronomii 16, 1)

  • Immolabisque Phase Domino Deo tuo de ovibus, et de bobus, in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi. (Liber Deuteronomii 16, 2)

  • Non poteris immolare Phase in qualibet urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus daturus est tibi, (Liber Deuteronomii 16, 5)

  • sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi: immolabis Phase vespere ad solis occasum, quando egressus es de Ægypto. (Liber Deuteronomii 16, 6)

  • Manseruntque filii Israël in Galgalis, et fecerunt Phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Jericho: (Liber Iosue 5, 10)

  • Et præcepit omni populo, dicens: Facite Phase Domino Deo vestro, secundum quod scriptum est in libro fœderis hujus. (Liber II Regum 23, 21)

  • Nec enim factum est Phase tale a diebus judicum qui judicaverunt Israël, et omnium dierum regum Israël et regum Juda, (Liber II Regum 23, 22)

  • sicut in octavodecimo anno regis Josiæ factum est Phase istud Domino in Jerusalem. (Liber II Regum 23, 23)

  • Misit quoque Ezechias ad omnem Israël et Judam: scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassen ut venirent ad domum Domini in Jerusalem, et facerent Phase Domino Deo Israël. (Liber II Paralipomenon 30, 1)


“Pense em Jesus flagelado por amor a você, e ofereça com generosidade um sacrifício a Ele”. São Padre Pio de Pietrelcina