Löydetty 604 Tulokset: Post

  • terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te. (Liber Genesis 35, 12)

  • Dixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain. (Liber Genesis 37, 17)

  • Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judæ: qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas. (Liber Genesis 38, 12)

  • Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ, dicentes: Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas: Producite eam ut comburatur. (Liber Genesis 38, 24)

  • Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum. (Liber Genesis 39, 7)

  • in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere: (Liber Genesis 40, 10)

  • post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum: dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras. (Liber Genesis 40, 13)

  • post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas. (Liber Genesis 40, 19)

  • Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium, (Liber Genesis 41, 1)

  • devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem, (Liber Genesis 41, 7)

  • Septem quoque boves tenues atque macilentæ, quæ ascenderunt post eas, et septem spicæ tenues, et vento urente percussæ, septem anni venturæ sunt famis. (Liber Genesis 41, 27)

  • Accedens autem propius Judas, confidenter ait: Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo: tu es enim post Pharaonem (Liber Genesis 44, 18)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina