Löydetty 193 Tulokset: Posuit

  • quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum inventæ sunt in eo, hoc est in Daniele: cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit. (Prophetia Danielis 5, 12)

  • Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est: et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum. (Prophetia Danielis 6, 14)

  • et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in lege ejus, quam posuit nobis per servos suos prophetas. (Prophetia Danielis 9, 10)

  • Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel: præcepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege: et egressi clauserunt ostium, et signantes annulo regis abierunt. (Prophetia Danielis 14, 13)

  • Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit ; nudans spoliavit eam, et projecit: albi facti sunt rami ejus. (Prophetia Ioel 1, 7)

  • Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo: quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda, et posuit eos quasi equum gloriæ suæ in bello. (Prophetia Zachariae 10, 3)

  • Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 3)

  • Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 19)

  • et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 60)

  • Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. (Evangelium secundum Marcum 15, 46)

  • similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram: inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram. (Evangelium secundum Lucam 6, 48)

  • et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. (Evangelium secundum Lucam 23, 53)


“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina