Löydetty 193 Tulokset: Posuit
Et super capita columnarum opus in modum lilii posuit : perfectumque est opus columnarum. (Liber I Regum 7, 22)
Fecit quoque decem luteres æneos : quadraginta batos capiebat luter unus, eratque quatuor cubitorum : singulos quoque luteres per singulas, id est, decem bases, posuit. (Liber I Regum 7, 38)
Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram : mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem. (Liber I Regum 7, 39)
Et posuit Salomon omnia vasa : propter multitudinem autem nimiam non erat pondus æris. (Liber I Regum 7, 47)
Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israël, eo quod dilexerit Dominus Israël in sempiternum, et constituit te regem ut faceres judicium et justitiam. (Liber I Regum 10, 9)
Et nunc pater meus posuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum : pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus. (Liber I Regum 12, 11)
Tulit ergo prophetes cadaver viri Dei, et posuit illud super asinum, et reversus intulit in civitatem prophetæ senis ut plangeret eum. (Liber I Regum 13, 29)
Et posuit cadaver ejus in sepulchro suo, et planxerunt eum : Heu, heu mi frater ! (Liber I Regum 13, 30)
Et posuit aram Baal in templo Baal, quod ædificaverat in Samaria, (Liber I Regum 16, 32)
In diebus ejus ædificavit Hiel de Bethel Jericho : in Abiram primitivo suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Josue filii Nun. (Liber I Regum 16, 34)
Et ait ad eam Elias : Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu ejus, et portavit in cœnaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum. (Liber I Regum 17, 19)
et composuit ligna : divisitque per membra bovem, et posuit super ligna, (Liber I Regum 18, 33)