Löydetty 629 Tulokset: Propter
propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat. (Epistula I ad Corinthios 7, 2)
Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. (Epistula I ad Corinthios 7, 5)
Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. (Epistula I ad Corinthios 7, 26)
Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est? (Epistula I ad Corinthios 8, 11)
an propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: quoniam debet in spe qui arat, arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi. (Epistula I ad Corinthios 9, 10)
Omnia autem facio propter Evangelium: ut particeps ejus efficiar. (Epistula I ad Corinthios 9, 23)
Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura: (Epistula I ad Corinthios 10, 14)
Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. (Epistula I ad Corinthios 10, 25)
Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire: omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. (Epistula I ad Corinthios 10, 27)
Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam: (Epistula I ad Corinthios 10, 28)
Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. (Epistula I ad Corinthios 11, 9)
Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. (Epistula I ad Corinthios 11, 10)