Löydetty 166 Tulokset: Propterea
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Vivo ego, quoniam juramentum quod sprevit, et fœdus quod prævaricatus est, ponam in caput ejus. (Prophetia Ezechielis 17, 19)
Propterea dic ad domum Israël: Hæc dicit Dominus Deus: Certe in via patrum vestrorum vos polluimini, et post offendicula eorum vos fornicamini: (Prophetia Ezechielis 20, 30)
In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti, et in idolis tuis, quæ fecisti, polluta es: et appropinquare fecisti dies tuos, et adduxisti tempus annorum tuorum: propterea dedi te opprobrium gentibus, et irrisionem universis terris. (Prophetia Ezechielis 22, 4)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Jerusalem, (Prophetia Ezechielis 22, 19)
Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine. (Prophetia Ezechielis 23, 9)
Propterea, Ooliba, hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu: (Prophetia Ezechielis 23, 22)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas. (Prophetia Ezechielis 23, 35)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Væ civitati sanguinum, ollæ cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! per partes et per partes suas ejice eam: non cecidit super eam sors. (Prophetia Ezechielis 24, 6)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Væ civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram ! (Prophetia Ezechielis 24, 9)
propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego extendam manum meam super Palæstinos, et interficiam interfectores, et perdam reliquias maritimæ regionis, (Prophetia Ezechielis 25, 16)
propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans. (Prophetia Ezechielis 26, 3)
propterea hæc dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum quasi cor dei, (Prophetia Ezechielis 28, 6)