Löydetty 787 Tulokset: Quoque

  • Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii ; (Liber Ecclesiastes 5, 7)

  • Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ: justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua. (Liber Ecclesiastes 7, 16)

  • Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt ; nec habent partem in hoc sæculo, et in opere quod sub sole geritur. (Liber Ecclesiastes 9, 6)

  • Hanc quoque sub sole vidi sapientiam, et probavi maximam: (Liber Ecclesiastes 9, 13)

  • excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ, et circuibunt in platea plangentes. (Liber Ecclesiastes 12, 5)

  • Cum ergo sis justus, juste omnia disponis ; ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare, exterum æstimas a tua virtute. (Liber Sapientiae 12, 15)

  • multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum. (Liber Ecclesiasticus 3, 26)

  • Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in prælio. (Liber Isaiae 3, 25)

  • abietes quoque lætatæ sunt super te, et cedri Libani: ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos. (Liber Isaiae 14, 8)

  • Onus vallis Visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta? (Liber Isaiae 22, 1)

  • et dixit: Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis: in Cethim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi. (Liber Isaiae 23, 12)

  • Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt ; sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate ; absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium. (Liber Isaiae 28, 7)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina