Löydetty 119 Tulokset: Regni

  • Dixitque Aman regi Assuero: Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et cæremoniis, insuper et regis scita contemnens: et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam. (Liber Esther 3, 8)

  • Dixitque ad eam rex: Quid vis, Esther regina? quæ est petitio tua? etiam si dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi. (Liber Esther 5, 3)

  • Dixitque ei rex, postquam vinum biberat abundanter: Quid petis ut detur tibi? et pro qua re postulas? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis. (Liber Esther 5, 6)

  • Dixitque ei rex etiam secunda die, postquam vino incaluerat: Quæ est petitio tua, Esther, ut detur tibi? et quid vis fieri? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis. (Liber Esther 7, 2)

  • Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus: eratque terribilis aspectu. (Liber Esther 15, 9)

  • Nam Mardochæum, cujus fide et beneficiis vivimus, et consortem regni nostri Esther cum omni gente sua, novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem: (Liber Esther 16, 13)

  • Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi ; virga directionis virga regni tui. (Liber Psalmorum 44, 7)

  • Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur: (Liber Psalmorum 144, 11)

  • ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiæ regni tui. (Liber Psalmorum 144, 12)

  • Et exiit ex eis radix peccatrix, Antiochus illustris, filius Antiochi regis, qui fuerat Romæ obses: et regnavit in anno centesimo trigesimo septimo regni Græcorum. (Liber I Maccabaeorum 1, 11)

  • David in sua misericordia consecutus est sedem regni in sæcula. (Liber I Maccabaeorum 2, 57)

  • Ut audivit autem rex Antiochus sermones istos, iratus est animo: et misit, et congregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde: (Liber I Maccabaeorum 3, 27)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina