Löydetty 25 Tulokset: Remansit

  • Et ait rex Israël ad Josaphat : Remansit vir unus per quem possumus interrogare Dominum : sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum : Michæas filius Jemla. Cui Josaphat ait : Ne loquaris ita, rex. (Liber I Regum 22, 8)

  • Iratusque est Dominus vehementer Israëli, et abstulit eos a conspectu suo, et non remansit nisi tribus Juda tantummodo. (Liber II Regum 17, 18)

  • et ascenderunt in terram Juda, et vastaverunt eam, diripueruntque cunctam substantiam quæ inventa est in domo regis, insuper et filios ejus, et uxores: nec remansit ei filius, nisi Joachaz, qui minimus natu erat. (Liber II Paralipomenon 21, 17)

  • Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus. (Liber Iob 20, 21)

  • Et operuit aqua tribulantes eos ; unus ex eis non remansit. (Liber Psalmorum 105, 11)

  • Et misit Jonathan filium Absalomi, et cum eo exercitum novum in Joppen, et ejectis his qui erant in ea, remansit illic ipse. (Liber I Maccabaeorum 13, 11)

  • Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc: et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium. (Prophetia Danielis 10, 8)

  • Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea: et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me: Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium. (Prophetia Danielis 10, 16)

  • Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur. (Prophetia Danielis 10, 17)

  • consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus. (Evangelium secundum Lucam 2, 43)

  • Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans. (Evangelium secundum Ioannem 8, 9)

  • Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia. (Actus Apostolorum 19, 22)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina