Löydetty 1454 Tulokset: Rex

  • Ait ad eos rex Ægypti : Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ? ite ad onera vestra. (Liber Exodus 5, 4)

  • Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus : et ortus est clamor magnus in Ægypto : neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus. (Liber Exodus 12, 30)

  • Filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris : (Liber Exodus 14, 29)

  • si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat. (Liber Exodus 21, 19)

  • Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus : ascendensque Moyses in montem Dei, (Liber Exodus 24, 13)

  • Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. (Liber Exodus 32, 6)

  • Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas, (Liber Exodus 40, 16)

  • Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio. Postquam omnia perfecta sunt, (Liber Exodus 40, 31)

  • Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus: (Liber Numeri 7, 1)

  • quoniam sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pessimæ, quæ consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet, et morietur. (Liber Numeri 14, 35)

  • Josue autem filius Nun, et Caleb filius Jephone, vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram. (Liber Numeri 14, 38)

  • surrexerunt contra Moysen, aliique filiorum Israël ducenti quinquaginta viri proceres synagogæ, et qui tempore concilii per nomina vocabantur. (Liber Numeri 16, 2)


“Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação, perturbação e ansiedade. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina