Löydetty 124 Tulokset: Sacerdotum

  • Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus? (Evangelium secundum Lucam 22, 52)

  • Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur a longe. (Evangelium secundum Lucam 22, 54)

  • Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis. (Evangelium secundum Lucam 22, 66)

  • Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causæ in hoc homine. (Evangelium secundum Lucam 23, 4)

  • Stabant autem principes sacerdotum et scribæ constanter accusantes eum. (Evangelium secundum Lucam 23, 10)

  • Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe, (Evangelium secundum Lucam 23, 13)

  • Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent: (Evangelium secundum Ioannem 12, 10)

  • et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali. (Actus Apostolorum 4, 6)

  • Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent. (Actus Apostolorum 4, 23)

  • Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant (quæ est hæresis sadducæorum), repleti sunt zelo: (Actus Apostolorum 5, 17)

  • Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores filiorum Israël: et miserunt ad carcerem ut adducerentur. (Actus Apostolorum 5, 21)

  • Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret. (Actus Apostolorum 5, 24)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina