Löydetty 36 Tulokset: Scimus

  • Scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur: (Epistula I ad Timotheum 1, 8)

  • Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum. (Epistula ad Hebraeos 10, 30)

  • Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus. (Epistula I Ioannis 2, 3)

  • Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est: et in hoc scimus quoniam in ipso sumus. (Epistula I Ioannis 2, 5)

  • Filioli, novissima hora est: et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt ; unde scimus, quia novissima hora est. (Epistula I Ioannis 2, 18)

  • Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est. (Epistula I Ioannis 3, 2)

  • Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte: (Epistula I Ioannis 3, 14)

  • Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis. (Epistula I Ioannis 3, 24)

  • Et scimus quia audit nos quidquid petierimus: scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo. (Epistula I Ioannis 5, 15)

  • Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. (Epistula I Ioannis 5, 18)

  • Scimus quoniam ex Deo sumus: et mundus totus in maligno positus est. (Epistula I Ioannis 5, 19)

  • Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna. (Epistula I Ioannis 5, 20)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina