Löydetty 121 Tulokset: Scriptum
Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo. (Evangelium secundum Marcum 9, 12)
et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? vos autem fecistis eam speluncam latronum. (Evangelium secundum Marcum 11, 17)
Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille. (Evangelium secundum Marcum 14, 21)
Et ait eis Jesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves. (Evangelium secundum Marcum 14, 27)
sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur: (Evangelium secundum Lucam 2, 23)
sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ prophetæ: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus: (Evangelium secundum Lucam 3, 4)
Et respondit ad illum Jesus: Scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. (Evangelium secundum Lucam 4, 4)
Et respondens Jesus, dixit illi: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. (Evangelium secundum Lucam 4, 8)
Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te: (Evangelium secundum Lucam 4, 10)
Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat: (Evangelium secundum Lucam 4, 17)
hic est, de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. (Evangelium secundum Lucam 7, 27)
At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis? (Evangelium secundum Lucam 10, 26)