Löydetty 986 Tulokset: Secundum Venit

  • Post aliquantulum autem temporis, cum dies triticeæ messis instarent, venit Samson, invisere volens uxorem suam, et attulit ei hædum de capris. Cumque cubiculum ejus solito vellet intrare, prohibuit eum pater illius, dicens: (Liber Iudicum 15, 1)

  • Noluit gener acquiescere sermonibus ejus: sed statim perrexit, et venit contra Jebus, quæ altero nomine vocatur Jerusalem, ducens secum duos asinos onustos, et concubinam. (Liber Iudicum 19, 10)

  • At mulier, recedentibus tenebris, venit ad ostium domus, ubi manebat dominus suus, et ibi corruit. (Liber Iudicum 19, 26)

  • Venit ergo Noëmi cum Ruth Moabitide nuru sua, de terra peregrinationis suæ: ac reversa est in Bethlehem, quando primum hordea metebantur. (Liber Ruth 1, 22)

  • Cui respondit: Hæc est Moabitis, quæ venit cum Noëmi, de regione Moabitide, (Liber Ruth 2, 6)

  • Cumque comedisset Booz, et bibisset, et factus esset hilarior, issetque ad dormiendum juxta acervum manipulorum, venit abscondite, et discooperto pallio, a pedibus ejus se projecit. (Liber Ruth 3, 7)

  • et venit ad socrum suam. Quæ dixit ei: Quid egisti, filia? Narravitque ei omnia, quæ sibi fecisset homo. (Liber Ruth 3, 16)

  • Venit ergo dies, et immolavit Elcana, deditque Phenennæ uxori suæ, et cunctis filiis ejus et filiabus, partes: (Liber I Samuelis 1, 4)

  • Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: Hæc dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Ægypto in domo Pharaonis? (Liber I Samuelis 2, 27)

  • Et venit Dominus, et stetit: et vocavit, sicut vocaverat secundo: Samuel, Samuel. Et ait Samuel: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. (Liber I Samuelis 3, 10)

  • Timueruntque Philisthiim, dicentes: Venit Deus in castra. Et ingemuerunt, dicentes: (Liber I Samuelis 4, 7)

  • Currens autem vir de Benjamin ex acie, venit in Silo in die illa, scissa veste, et conspersus pulvere caput. (Liber I Samuelis 4, 12)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina