Löydetty 135 Tulokset: Similiter
Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa: (Epistula I ad Timotheum 2, 9)
Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes: (Epistula I ad Timotheum 3, 8)
Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. (Epistula I ad Timotheum 3, 11)
Similiter et facta bona, manifesta sunt: et quæ aliter se habent, abscondi non possunt. (Epistula I ad Timotheum 5, 25)
anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes: (Epistula ad Titum 2, 3)
Juvenes similiter hortare ut sobrii sint. (Epistula ad Titum 2, 6)
Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum: (Epistula ad Hebraeos 2, 14)
Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. (Epistula ad Hebraeos 9, 21)
Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens? (Epistula Iacobi 2, 25)
Similiter et mulieres subditæ sint viris suis: ut etsi qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant: (Epistula I Petri 3, 1)
Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ: ut non impediantur orationes vestræ. (Epistula I Petri 3, 7)
Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. (Epistula I Petri 5, 5)