Löydetty 213 Tulokset: Simul

  • In diebus illis, exsurgens Petrus in medio fratrum, dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti): (Actus Apostolorum 1, 15)

  • qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem. (Actus Apostolorum 13, 31)

  • Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Judæorum, et loquerentur, ita ut crederet Judæorum et Græcorum copiosa multitudo. (Actus Apostolorum 14, 1)

  • Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis: Vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, (Actus Apostolorum 20, 18)

  • simul et sperans quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo. (Actus Apostolorum 24, 26)

  • Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum. (Actus Apostolorum 25, 5)

  • Et dicit Festus: Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judæorum interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius. (Actus Apostolorum 25, 24)

  • die media in via vidi, rex, de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant. (Actus Apostolorum 26, 13)

  • Et cum anchoras sustulissent, committebant se mari, simul laxantes juncturas gubernaculorum: et levato artemone secundum auræ flatum, tendebant ad littus. (Actus Apostolorum 27, 40)

  • id est, simul consolari in vobis per eam quæ invicem est, fidem vestram atque meam. (Epistula ad Romanos 1, 12)

  • Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. (Epistula ad Romanos 3, 12)

  • Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus: simul et resurrectionis erimus. (Epistula ad Romanos 6, 5)


“O mais belo Credo é o que se pronuncia no escuro, no sacrifício, com esforço”. São Padre Pio de Pietrelcina