Löydetty 98 Tulokset: Solus

  • Si sapiens fueris, tibimetipsi eris ; si autem illusor, solus portabis malum. (Liber Proverbiorum 9, 12)

  • Hæc illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit, (Liber Sapientiae 10, 1)

  • In eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus: (Liber Ecclesiasticus 11, 19)

  • Qui vivit in æternum creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in æternum. (Liber Ecclesiasticus 18, 1)

  • Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et justitiæ. (Liber Ecclesiasticus 34, 22)

  • Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum ; exaltabitur autem Dominus solus in die illa. (Liber Isaiae 2, 11)

  • et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa ; (Liber Isaiae 2, 17)

  • Domine exercituum, Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terræ: tu fecisti cælum et terram. (Liber Isaiae 37, 16)

  • Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus. (Liber Isaiae 37, 20)

  • Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, et formator tuus ex utero: Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens cælos solus, stabiliens terram, et nullus mecum ; (Liber Isaiae 44, 24)

  • Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum ; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. (Liber Isaiae 63, 3)

  • Non sedi in concilio ludentium, et gloriatus sum a facie manus tuæ: solus sedebam, quoniam comminatione replesti me. (Liber Ieremiae 15, 17)


“Mesmo quando perdemos a consciência deste mundo, quando parecemos já mortos, Deus nos dá ainda uma chance de entender o que é realmente o pecado, antes de nos julgar. E se entendemos corretamente, como podemos não nos arrepender?” São Padre Pio de Pietrelcina