Löydetty 13 Tulokset: Spero
Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem. (Liber Iob 17, 12)
Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ ; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum. (Liber Psalmorum 68, 4)
et cum fiducia ait: E cælo ista possideo, sed propter Dei leges nunc hæc ipsa despicio, quoniam ab ipso me ea recepturum spero: (Liber II Maccabaeorum 7, 11)
cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. (Epistula ad Romanos 15, 24)
Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. (Epistula I ad Corinthios 16, 7)
Non enim alia scribimus vobis, quam quæ legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis, (Epistula II ad Corinthios 1, 13)
Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. (Epistula II ad Corinthios 5, 11)
Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi. (Epistula II ad Corinthios 13, 6)
Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt. (Epistula ad Philippenses 2, 19)
Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt. (Epistula ad Philippenses 2, 23)
Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis. (Epistulam ad Philemonem 1, 22)
Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum: spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui: ut gaudium vestrum plenum sit. (Epistula II Ioannis 1, 12)