Löydetty 42 Tulokset: Tetigerit
Ecce plantata est: ergone prosperabitur? nonne, cum tetigerit eam ventus urens, siccabitur, et in areis germinis sui arescet? (Prophetia Ezechielis 17, 10)
Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui, et tetigerit de summitate ejus panem, aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum, numquid sanctificabitur? Respondentes autem sacerdotes, dixerunt: Non. (Prophetia Aggaei 2, 13)
Et dixit Aggæus: Si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his, numquid contaminabitur? Et responderunt sacerdotes, et dixerunt: Contaminabitur. (Prophetia Aggaei 2, 14)
quia hæc dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos: qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei: (Prophetia Zachariae 2, 8)
Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus: et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo: et quemadmodum confestim sanata sit. (Evangelium secundum Lucam 8, 47)
Non enim portabant quod dicebatur: Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur. (Epistula ad Hebraeos 12, 20)