Löydetty 105 Tulokset: Tota
circumdederunt me sicut aqua tota die ; circumdederunt me simul. (Liber Psalmorum 87, 18)
et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur. (Liber Psalmorum 88, 17)
Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant: (Liber Psalmorum 101, 9)
Mem. Quomodo dilexi legem tuam, Domine ! tota die meditatio mea est. (Liber Psalmorum 118, 97)
Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant prælia. (Liber Psalmorum 139, 3)
et applicuerunt se viri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte, et tradita est civitas in manu ejus: (Liber I Maccabaeorum 5, 50)
Cum occidisset autem sol, præcepit Jonathas suis vigilare, et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte: et posuit custodes per circuitum castrorum. (Liber I Maccabaeorum 12, 27)
Tota die concupiscit et desiderat ; qui autem justus est, tribuet, et non cessabit. (Liber Proverbiorum 21, 26)
Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die: (Liber Proverbiorum 23, 17)
Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. (Canticum Canticorum 4, 7)
In tota anima tua time Dominum, et sacerdotes illius sanctifica. (Liber Ecclesiasticus 7, 31)
Honora Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes, et propurga te cum brachiis. (Liber Ecclesiasticus 7, 33)