Löydetty 590 Tulokset: Tuam
Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis. (Prophetia Zachariae 3, 4)
Si offeratis cæcum ad immolandum, nonne malum est? et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est? offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 1, 8)
Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 20)
Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram: (Evangelium secundum Matthaeum 5, 39)
et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium: (Evangelium secundum Matthaeum 5, 40)
Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, (Evangelium secundum Matthaeum 6, 17)
Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 6)
Hæc illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 18)
Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 10)
Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 13)
honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 19)
Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 21)