Löydetty 805 Tulokset: Tuum
Quid est facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula? (Evangelium secundum Marcum 2, 9)
tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. (Evangelium secundum Marcum 2, 11)
Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. (Evangelium secundum Marcum 7, 10)
Præcepta nosti: ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem. (Evangelium secundum Marcum 10, 19)
et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. (Evangelium secundum Marcum 12, 30)
Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est. (Evangelium secundum Marcum 12, 31)
Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus. (Evangelium secundum Lucam 1, 38)
Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace: (Evangelium secundum Lucam 2, 29)
quia viderunt oculi mei salutare tuum, (Evangelium secundum Lucam 2, 30)
Et respondens Jesus, dixit illi: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. (Evangelium secundum Lucam 4, 8)
et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. (Evangelium secundum Lucam 4, 11)
Et respondens Jesus, ait illi: Dictum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. (Evangelium secundum Lucam 4, 12)