Löydetty 899 Tulokset: Ubi

  • Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: Ecce in tabernaculo est. (Liber Genesis 18, 9)

  • Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul. (Liber Genesis 19, 4)

  • Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscamus eos. (Liber Genesis 19, 5)

  • Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino, (Liber Genesis 19, 27)

  • et ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita. (Liber Genesis 20, 15)

  • dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est victima holocausti? (Liber Genesis 22, 7)

  • Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha. (Liber Genesis 22, 24)

  • Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus est ad hominem, ubi erat fons. (Liber Genesis 24, 29)

  • filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem. (Liber Genesis 25, 6)

  • ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui: noli timere, quia ego tecum sum: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham. (Liber Genesis 26, 24)

  • Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco. (Liber Genesis 28, 11)

  • Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua: ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent. (Liber Genesis 30, 38)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina