Löydetty 1087 Tulokset: Usque
Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. (Epistula I ad Corinthios 16, 8)
Non enim alia scribimus vobis, quam quæ legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis, (Epistula II ad Corinthios 1, 13)
sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur), (Epistula II ad Corinthios 3, 14)
sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. (Epistula II ad Corinthios 3, 15)
Nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulæ, qua mensus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos. (Epistula II ad Corinthios 10, 13)
Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos: usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi. (Epistula II ad Corinthios 10, 14)
Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium cælum. (Epistula II ad Corinthios 12, 2)
sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre: (Epistula ad Galatas 4, 2)
super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc. (Epistula ad Philippenses 1, 5)
Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu: (Epistula ad Philippenses 1, 6)
Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. (Epistula ad Philippenses 2, 8)
Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est ejus: non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. (Epistula ad Philippenses 2, 27)