Löydetty 74 Tulokset: Venire

  • Dicite gentibus: Ecce auditum est in Jerusalem custodes venire de terra longinqua, et dare super civitates Juda vocem suam: (Liber Ieremiae 4, 16)

  • Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quæ sunt in manibus tuis: si placet tibi ut venias mecum in Babylonem, veni, et ponam oculos meos super te: si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside: ecce omnis terra in conspectu tuo est: quod elegeris, et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge: (Liber Ieremiae 40, 4)

  • et mecum noli venire, sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem præposuit rex Babylonis civitatibus Juda: habita ergo cum eo in medio populi: vel quocumque placuerit tibi ut vadas, vade. Dedit quoque ei magister militiæ cibaria et munuscula, et dimisit eum. (Liber Ieremiae 40, 5)

  • Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum: (Prophetia Danielis 13, 56)

  • Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 28)

  • Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 24)

  • Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire? (Evangelium secundum Matthaeum 17, 10)

  • Jesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 14)

  • Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 3)

  • Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 48)

  • Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum? (Evangelium secundum Marcum 9, 10)

  • Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei. (Evangelium secundum Marcum 10, 14)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina