Löydetty 547 Tulokset: Vero

  • Filii vero Belial dixerunt: Num salvare nos poterit iste? Et despexerunt eum, et non attulerunt ei munera: ille vero dissimulabat se audire. (Liber I Samuelis 10, 27)

  • Et pepercit Saul et populus Agag, et optimis gregibus ovium et armentorum, et vestibus et arietibus, et universis quæ pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea: quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt. (Liber I Samuelis 15, 9)

  • Et ait Saul: De Amalec adduxerunt ea: pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo, reliqua vero occidimus. (Liber I Samuelis 15, 15)

  • Abiit autem Samuel in Ramatha: Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa. (Liber I Samuelis 15, 34)

  • Procedebat vero Philisthæus mane et vespere, et stabat quadraginta diebus. (Liber I Samuelis 17, 16)

  • Assumens autem David caput Philisthæi, attulit illud in Jerusalem: arma vero ejus posuit in tabernaculo suo. (Liber I Samuelis 17, 54)

  • Et si vixero, facies mihi misericordiam Domini: si vero mortuus fuero, (Liber I Samuelis 20, 14)

  • Et posuerunt arma ejus in templo Astaroth, corpus vero ejus suspenderunt in muro Bethsan. (Liber I Samuelis 31, 10)

  • Habebat autem Miphiboseth filium parvulum nomine Micha: omnis vero cognatio domus Sibæ serviebat Miphiboseth. (Liber II Samuelis 9, 12)

  • Nunc autem quia mortuus est, quare jejunem? numquid potero revocare eum amplius? ego vadam magis ad eum: ille vero non revertetur ad me. (Liber II Samuelis 12, 23)

  • Vidit autem eos quidam puer, et indicavit Absalom: illi vero concito gradu ingressi sunt domum cujusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo: et descenderunt in eum. (Liber II Samuelis 17, 18)

  • Amasam vero constituit Absalom pro Joab super exercitum: Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Jetra de Jezraëli, qui ingressus est ad Abigail filiam Naas, sororem Sarviæ, quæ fuit mater Joab. (Liber II Samuelis 17, 25)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina