Löydetty 151 Tulokset: Vester

  • Convertimini, filii revertentes, dicit Dominus, quia ego vir vester: et assumam vos unum de civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in Sion. (Liber Ieremiae 3, 14)

  • Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum: (Liber Baruch 4, 28)

  • Et illis dixit, audiente me: Transite per civitatem sequentes eum, et percutite: non parcat oculus vester, neque misereamini: (Prophetia Ezechielis 9, 5)

  • Filia matris tuæ es tu, quæ projecit virum suum et filios suos: et soror sororum tuarum es tu, quæ projecerunt viros suos et filios suos: mater vestra Cethæa, et pater vester Amorrhæus. (Prophetia Ezechielis 16, 45)

  • Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: In die qua elegi Israël, et levavi manum meam pro stirpe domus Jacob, et apparui eis in terra Ægypti, et levavi manum meam pro eis, dicens: Ego Dominus Deus vester: (Prophetia Ezechielis 20, 5)

  • Et dixi ad eos: Unusquisque offensiones oculorum suorum abjiciat, et in idolis Ægypti nolite pollui: ego Dominus Deus vester. (Prophetia Ezechielis 20, 7)

  • Ego Dominus Deus vester: in præceptis meis ambulate: judicia mea custodite, et facite ea, (Prophetia Ezechielis 20, 19)

  • et sabbata mea sanctificate, ut sint signum inter me et vos, et sciatis quia ego sum Dominus Deus vester. (Prophetia Ezechielis 20, 20)

  • Vos autem, greges mei, greges pascuæ meæ, homines estis: et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 34, 31)

  • Loquens ergo rex, ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria: quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum. (Prophetia Danielis 2, 47)

  • Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis: et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michaël princeps vester. (Prophetia Danielis 10, 21)

  • Et dixit: Voca nomen ejus, Non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester. (Prophetia Osee 1, 9)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina