Löydetty 34 Tulokset: Vidimus

  • Multa abscondita sunt majora his: pauca enim vidimus operum ejus. (Liber Ecclesiasticus 43, 36)

  • Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. Non est species ei, neque decor, et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum: (Liber Isaiae 53, 2)

  • sed facientes faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro, ut sacrificemus reginæ cæli, et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri, in urbibus Juda, et in plateis Jerusalem: et saturati sumus panibus, et bene nobis erat, malumque non vidimus. (Liber Ieremiae 44, 17)

  • Phe. Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui: sibilaverunt, et fremuerunt dentibus, et dixerunt: Devorabimus: en ista est dies quam exspectabamus ; invenimus, vidimus. (Lamentationes 2, 16)

  • Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri. (Prophetia Danielis 13, 38)

  • dicentes: Ubi est qui natus est rex Judæorum? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 2)

  • Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum? (Evangelium secundum Matthaeum 25, 37)

  • quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te? (Evangelium secundum Matthaeum 25, 38)

  • aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? (Evangelium secundum Matthaeum 25, 39)

  • Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? (Evangelium secundum Matthaeum 25, 44)

  • Et statim surrexit ille: et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes: Quia numquam sic vidimus. (Evangelium secundum Marcum 2, 12)

  • Respondit illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. (Evangelium secundum Marcum 9, 37)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina