Löydetty 509 Tulokset: Viri

  • Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique: et in manu viri calamus mensuræ sex cubitorum et palmo: et mensus est latitudinem ædificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno. (Prophetia Ezechielis 40, 5)

  • Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldæi accusaverunt Judæos: (Prophetia Danielis 3, 8)

  • Sunt ergo viri Judæi, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: viri isti contempserunt, rex, decretum tuum: deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant. (Prophetia Danielis 3, 12)

  • Et confestim viri illi vincti, cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus, missi sunt in medium fornacis ignis ardentis: (Prophetia Danielis 3, 21)

  • Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati. (Prophetia Danielis 3, 23)

  • Dixerunt ergo viri illi: Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte in lege Dei sui. (Prophetia Danielis 6, 5)

  • Viri ergo illi curiosius inquirentes invenerunt Danielem orantem, et obsecrantem Deum suum. (Prophetia Danielis 6, 11)

  • Viri autem illi, intelligentes regem, dixerunt ei: Scito, rex, quia lex Medorum atque Persarum est ut omne decretum, quod constituerit rex, non liceat immutari. (Prophetia Danielis 6, 15)

  • Jubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem: et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum: et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt. (Prophetia Danielis 6, 24)

  • Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quærerem intelligentiam: ecce stetit in conspectu meo quasi species viri. (Prophetia Danielis 8, 15)

  • Et audivi vocem viri inter Ulai: et clamavit, et ait: Gabriel, fac intelligere istam visionem. (Prophetia Danielis 8, 16)

  • Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri qui erant mecum non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum. (Prophetia Danielis 10, 7)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina